Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Fit turba maior. Iam favor mentes tenet
  2. Et derisuri, non spectaturi sedent.
  3. Uterque prodit. Scurra degrunnit prior
  4. Movetque plausus et clamores suscitat.
  5. Tunc simulans sese vestimentis rusticus
  6. Porcellum obtegere (quod faciebat scilicet,
  7. Sed, in priore quia nil compererant, latens)
  8. Pervellit aurem vero, quem celaverat,
  9. Et cum dolore vocem naturae exprimit.
  10. Acclamat populus scurram multo similius
  11. Imitatum, et cogit rusticum trudi foras.
  12. At ille profert ipsum porcellum e sinu,