Fabulae
Phaedrus
Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- Aegaea Minos classe perdomuit freta
- Iustoque vindicavit exemplo impetum.
- Quid ergo possum facere tibi, lector Cato,
- Si nec fabellae te iuvant nec fabulae?
- Noli molestus esse omnino litteris,
- Maiorem exhibeant ne tibi molestiam.
- Hoc illis dictum est, qui stultitia nauseant
- Et ut putentur sapere caelum vituperant.
- Mordaciorem qui improbo dente appetit
- Hoc argumento se describi sentiat.
- In officinam fabri venit vipera.
- Haec cum temptaret si qua res esset cibi,
- Limam momordit. Illa contra contumax:
- Quid me inquit stulta, dente captas laedere,
- Omne assuevi ferrum quae corrodere?
- Homo in periclum simul ac venit callidus,
- Reperire effugium quaerit alterius malo.
- Cum decidisset vulpes in puteum inscia
- Et altiore clauderetur margine,
- Devenit hircus sitiens in eundem locum;