Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Quid tibi videtur? Hoc quoque insulsum est ait
  2. Falsoque dictum; longe quia vetustior
  3. Aegaea Minos classe perdomuit freta
  4. Iustoque vindicavit exemplo impetum.
  5. Quid ergo possum facere tibi, lector Cato,
  6. Si nec fabellae te iuvant nec fabulae?
  7. Noli molestus esse omnino litteris,
  8. Maiorem exhibeant ne tibi molestiam.
  9. Hoc illis dictum est, qui stultitia nauseant
  10. Et ut putentur sapere caelum vituperant.
  1. Mordaciorem qui improbo dente appetit
  2. Hoc argumento se describi sentiat.
  3. In officinam fabri venit vipera.