Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Et regna Peliae scelere Medeae iacent,
  2. Quae saevum ingenium variis involvens modis
  3. Illic per artus fratris explicuit fugam,
  4. Hic caede patris Peliadum infecit manus.
  5. Quid tibi videtur? Hoc quoque insulsum est ait
  6. Falsoque dictum; longe quia vetustior
  7. Aegaea Minos classe perdomuit freta