Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Aegre recepti tamen evaserunt necem.
  2. Duces eorum, qui capitibus cornua
  3. Suis ligarant, ut conspicuum in proelio
  4. Haberent signum quod sequerentur milites,
  5. Haesere in portis suntque capti ab hostibus;
  6. Quos immolatos victor avidis dentibus
  7. Capacis alvi mersit tartareo specu.
  8. Quemcumque populum tristis eventus premit,
  9. Periclitatur magnitudo principum;
  10. Minuta plebes facili praesidio latet.
  1. Tu qui, nasute, scripta destringis mea
  2. Et hoc iocorum legere fastidis genus,
  3. Parva libellum sustine patientia,
  4. Severitatem frontis dum placo tuae
  5. Et in cothurnis prodit Aesopus novis.
  6. Utinam nec umquam Pelii nemoris iugo
  7. Pinus bipenni concidisset Thessala,
  8. Nec ad professae mortis audacem viam
  9. Fabricasset Argus opere Palladio ratem,
  10. Inhospitalis prima quae ponti sinus