Fabulae
Phaedrus
Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- Aequaliter distribuat, sed tali modo:
- Ni data possideant aut fruantur; tum: simul
- Habere res desierint, quas acceperint,
- Centena matri conferant sestertia.
- Athenas rumor implet. Mater sedula
- Iuris peritos consulit; nemo expedit
- Quo pacto non possideant, quod fuerit datum,
- Fructumve capiant; deinde quae tulerint nihil,
- Quanam ratione conferant pecuniam.
- Postquam consumpta est temporis longi mora,
- Nec testamenti potuit sensus colligi,
- Fidem advocavit iure neglecto parens.
- Seponit moechae vestem, mundum muliebrem,
- Lavationem argenteam, eunuchos, glabros;
- Lanificae agellos, pecora, villam, operarios,
- Boves, iumenta et instrumentum rusticum;
- Potrici plenam antiquis apothecam cadis,