Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Quo pacto non possideant, quod fuerit datum,
  2. Fructumve capiant; deinde quae tulerint nihil,
  3. Quanam ratione conferant pecuniam.
  4. Postquam consumpta est temporis longi mora,
  5. Nec testamenti potuit sensus colligi,
  6. Fidem advocavit iure neglecto parens.
  7. Seponit moechae vestem, mundum muliebrem,
  8. Lavationem argenteam, eunuchos, glabros;
  9. Lanificae agellos, pecora, villam, operarios,
  10. Boves, iumenta et instrumentum rusticum;
  11. Potrici plenam antiquis apothecam cadis,
  12. Domum politam et delicatos hortulos.
  13. Sic destinata dare cum vellet singulis
  14. Et approbaret populus, qui illas noverat,