Fabulae
Phaedrus
Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- Ut est vulgatus ordo narratae rei,
- Omnes scierunt numinum praesentiam
- Vati dedisse vitam mercedis loco.
- Adhuc supersunt multa quae possim loqui,
- Et copiosa abundat rerum varietas;
- Sed temperatae suaves sunt argutiae,
- Immodicae offendunt. Quare, vir sanctissime,
- Particulo, chartis nomen victurum meis
- Latinis dum manebit pretium litteris,
- Si non ingenium, certe brevitatem approba,
- Quae commendari tanto debet iustius
- Quanto poetae sunt molesti validius.
- Aesopi nomen sicubi interposuero,
- Cui reddidi iam pridem quicquid debui,
- Auctoritatis esse scito gratia:
- Ut quidam artifices nostro faciunt saeculo,
- Qui pretium operibus maius inveniunt novis,
- Si marmori ascripserunt Praxitelen suo,
- Trito Myronem argento, tabulae Zeuxidem.
- Adeo fucatae plus vetustati favet