Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Praedones adsunt, rapiunt, quod quisque extulit,
  2. Nudos relinquunt. Forte Clazomenae prope
  3. Antiqua fuit urbs, quam petierunt naufragi.
  4. Hic litterarum quidam studio deditus,
  5. Simonidis qui saepe versus legerat
  6. Eratque absentis admirator maximus,
  7. Sermone ab ipso cognitum cupidissime
  8. Ad se recepit; veste, nummis, familia
  9. Hominem exornavit. Ceteri tabulam suam
  10. Portant rogantes victum. Quos casu obvios
  11. Simonides ut vidit: Dixi, inquit, mea
  12. Mecum esse cuncta; vos quod rapuistis perit.
  1. Mons parturibat, gemitus immanes ciens,
  2. Eratque in terris maxima exspectatio.
  3. At ille murem peperit. †Hoc scriptum est tibi,
  4. Qui, magna cum minaris, extricas nihil.

    Nihil agere quod non prosit fabella admonet.

  1. Formica et musca contendebant acriter
  2. Quae pluris esset. Musca sic coepit prior:
  3. Conferre nostris tu potes te laudibus?
  4. Moror inter aras, templa perlustro omnia,