Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Dum nihil habemus maius, calamo ludimus.
  2. Sed diligenter intuere has nenias:
  3. Quantam sub titulis utilitatem reperies!
  4. Non semper ea sunt quae videntur; decipit
  5. Frons prima multos: rara mens intellegit
  6. Quod interiore condidit cura angulo.