Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Dignum faterer esse me tantis malis,
  2. Nec his dolorem delenirem remediis.
  3. Suspicione si quis errabit sua
  4. Et rapiet ad se quod erit commune omnium,
  5. Stulte nudabit animi conscientiam.
  6. Huic excusatum me velim nihilo minus:
  7. Neque enim notare singulos mens est mihi,