Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Et cogitavi plura quam reliquerat,
  2. In calamitatem deligens quaedam meam.
  3. Quod si accusator alius Seiano foret,
  4. Si testis alius, iudex alius denique,
  5. Dignum faterer esse me tantis malis,
  6. Nec his dolorem delenirem remediis.
  7. Suspicione si quis errabit sua
  8. Et rapiet ad se quod erit commune omnium,
  9. Stulte nudabit animi conscientiam.
  10. Huic excusatum me velim nihilo minus:
  11. Neque enim notare singulos mens est mihi,
  12. Verum ipsam vitam et mores hominum ostendere.
  13. Rem me professum dicet fors aliquis gravem.
  14. Si Phryx Aesopus potuit, Anacharsis Scytha
  15. Aeternam famam condere ingenio suo:
  16. Ego, litteratae qui sum propior Graeciae,
  17. Cur somno inerti deseram patriae decus?