Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Honori et meritis dedicans illum tuis.
  2. Quem si leges, laetabor; sin autem minus,
  3. Habebunt certe quo se oblectent posteri.
  4. Nunc fabularum cur sit inventum genus,
  5. Brevi docebo. Servitus obnoxia,
  6. Quia quae volebat non audebat dicere,
  7. Affectus proprios in fabellas transtulit
  8. Calumniamque fictis elusit iocis.