Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Librum exarabo tertium Aesopi stilo,
  2. Honori et meritis dedicans illum tuis.
  3. Quem si leges, laetabor; sin autem minus,
  4. Habebunt certe quo se oblectent posteri.
  5. Nunc fabularum cur sit inventum genus,
  6. Brevi docebo. Servitus obnoxia,
  7. Quia quae volebat non audebat dicere,