Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Quid credis illi accidere, qui magnas opes
  2. Exaggerare quaerit omni vigilia,
  3. Docto labori dulce praeponens lucrum?
  4. Sed iam quodcumque fuerit, ut dixit Sinon,
  5. Ad regem cum Dardaniae perductus foret,
  6. Librum exarabo tertium Aesopi stilo,
  7. Honori et meritis dedicans illum tuis.
  8. Quem si leges, laetabor; sin autem minus,
  9. Habebunt certe quo se oblectent posteri.
  10. Nunc fabularum cur sit inventum genus,
  11. Brevi docebo. Servitus obnoxia,
  12. Quia quae volebat non audebat dicere,
  13. Affectus proprios in fabellas transtulit
  14. Calumniamque fictis elusit iocis.