Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Vulgare amici nomen, sed rara est fides.
  2. Cum parvas aedes sibi fundasset Socrates,
  3. (Cuius non fugio mortem, si famam assequar,
  4. Et cedo invidiae, dummodo absolvar cinis),
  5. Ex populo sic nescio quis, ut fieri solet:
  6. Quaeso, tam angustam talis vir ponis domum?
  7. Utinam inquit veris hanc amicis impleam!.
  1. Periculosum est credere et non credere.
  2. Utriusque exemplum breviter exponam rei.
  3. Hippolytus obiit, quia novercae creditum est;
  4. Cassandrae quia non creditum, ruit Ilium.
  5. Ergo exploranda est veritas multum, prius
  6. Quam stulta prave iudicet sententia.
  7. Sed fabulosa ne vetustate elevem,
  8. Narrabo tibi memoria quod factum est mea.
  9. Maritus quidam cum diligeret coniugem