Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Quod? inquit ille. Custos ut sis liminis,
  2. A furibus tuearis et noctu domum.
  3. Ego vero sum paratus: nunc patior nives
  4. Imbresque in silvis asperam vitam trahens:
  5. Quanto est facilius mihi sub tecto vivere,
  6. Et otiosum largo satiari cibo?
  7. Veni ergo mecum. Dum procedunt, aspicit