Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Canis simpliciter: Eadem est condicio tibi,
  2. Praestare domino si par officium potes.
  3. Quod? inquit ille. Custos ut sis liminis,
  4. A furibus tuearis et noctu domum.
  5. Ego vero sum paratus: nunc patior nives
  6. Imbresque in silvis asperam vitam trahens:
  7. Quanto est facilius mihi sub tecto vivere,
  8. Et otiosum largo satiari cibo?
  9. Veni ergo mecum. Dum procedunt, aspicit
  10. Lupus a catena collum detritum cani.
  11. Unde hoc, amice? Nihil est. Dic sodes tamen.
  12. Quia videor acer, alligant me interdiu,
  13. Luce ut quiescam et vigilem, nox cum venerit:
  14. Crepusculo solutus, qua visum est, vagor.
  15. Affertur ultro panis; de mensa sua
  16. Dat ossa dominus; frusta iactat familia
  17. Et, quod fastidit quisque, pulmentarium.