Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Et otiosum largo satiari cibo?
  2. Veni ergo mecum. Dum procedunt, aspicit
  3. Lupus a catena collum detritum cani.
  4. Unde hoc, amice? Nihil est. Dic sodes tamen.
  5. Quia videor acer, alligant me interdiu,
  6. Luce ut quiescam et vigilem, nox cum venerit:
  7. Crepusculo solutus, qua visum est, vagor.