Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Vulgo esse fertur, causa sed non dicitur,
  2. Notescet quae nunc primum fabella mea.
  3. Habenti cuidam pecora pepererunt oves
  4. Agnos humano capite. Monstro territus
  5. Ad consulendos currit maerens hariolos.
  6. Hic pertinere ad domini respondet caput
  7. Et avertendum victima periculum.
  8. Ille autem affirmat coniugem esse adulteram
  9. Et insitivos significari liberos,
  10. Sed expiari posse maiore hostia.
  11. Quid multa? Variis dissident sententiis