Fabulae
Phaedrus
Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- Ignem ergo quaerens aliquot lustravit domus,
- Tandemque invenit ubi lucernam accenderet.
- Tum circumeunti fuerat quod iter longius
- Effecit brevius: namque recta per forum
- Coepit redire. Et quidam e turba garrulus:
- Aesope, medio sole quid cum lumine?
- Hominem inquit quaero, et abiit festinans domum.
- Hoc si molestus ille ad animum rettulit,
- Sensit profecto se hominem non visum seni,
- Intempestive qui occupato alluserit.
- Supersunt mihi quae scribam, sed parco sciens,
- Primum ne videar esse tibi molestior,
- Distringit quem multarum rerum varietas;
- Dein si quis eadem forte conari velit,
- Habere ut possit aliquid operis residui: