Fabulae
Phaedrus
Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- Olim quas vellent esse in tutela sua,
- Divi legerunt arbores. Quercus Iovi
- Et myrtus Veneri placuit, Phoebo laurea,
- Pinus Cybebae, populus celsa Herculi.
- Minerva admirans, quare steriles sumerent
- Interrogavit. Causam dixit Iuppiter:
- Honorem fructu ne videamur vendere.
- At mehercules narrabit quod quis voluerit,
- Oliva nobis propter fructum est gratior.
- Tunc sic deorum genitor atque hominum sator:
- O nata, merito sapiens dicere omnibus!
- Nisi utile est quod facimus, stulta est gloria.
- Nihil agere quod non prosit fabella admonet.