Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Dein portat onus ignotum certis mensibus,
  2. Novissime prolapsam effundit sarcinam;
  3. Verum illam, quae me nutrit admoto ubere
  4. Fraudatque natos lacte, ne desit mihi.
  5. Tamen illa est potior quae te peperit. Non ita est.
  6. Unde illa scivit niger an albus nascerer?
  7. Age porro: parere si voluisset feminam,
  8. Quid profecisset, cum crearer masculus?
  9. Beneficium sane magnum natali dedit,
  10. Ut exspectarem lanium in horas singulas!
  11. Cuius potestas nulla in gignendo fuit,
  12. Cur hac sit potior quae iacentis miserita est
  13. Dulcemque sponte praestat benevolentiam?
  14. Facit parentes bonitas, non necessitas.
  15. His demonstrare voluit auctor versibus
  16. Obsistere homines legibus, meritis capi.
  1. Humanitati qui se non accommodat,