Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Quid profecisset, cum crearer masculus?
  2. Beneficium sane magnum natali dedit,
  3. Ut exspectarem lanium in horas singulas!
  4. Cuius potestas nulla in gignendo fuit,
  5. Cur hac sit potior quae iacentis miserita est
  6. Dulcemque sponte praestat benevolentiam?
  7. Facit parentes bonitas, non necessitas.
  8. His demonstrare voluit auctor versibus
  9. Obsistere homines legibus, meritis capi.
  1. Humanitati qui se non accommodat,
  2. Plerumque poenas oppetit superbiae.
  3. Cicada acerbum noctuae convicium
  4. Faciebat, solitae victum in tenebris quaerere
  5. Cavoque ramo capere somnum interdiu.
  6. Rogata est ut taceret. Multo validius
  7. Clamare occepit. Rursus admota prece
  8. Accensa magis est. Noctua ut vidit sibi
  9. Nullum esse auxilium et verba contemni sua,
  10. Hac est aggressa garrulam fallacia:
  11. Dormire quia me non sinunt cantus tui,