Fabulae
Phaedrus
Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- Hos fuci inertes esse dicebant suos.
- Lis ad forum deducta est, vespa iudice.
- Quae genus utrumque nosset cum pulcherrime,
- Legem duabus hanc proposuit partibus:
- Non inconveniens corpus et par est color,
- In dubium plane res ut merito venerit.
- Sed ne religio peccet imprudens mea,
- Alvos accipite et ceris opus infundite,
- Ut ex sapore mellis et forma favi,
- De quis nunc agitur, auctor horum appareat.
- Fuci recusant: apibus condicio placet.
- Tunc illa talem protulit sententiam:
- Apertum est quis non possit et quis fecerit.
- Quapropter apibus fructum restituo suum.
- Hanc praeterissem fabulam silentio,
- Si pactam fuci non recusassent fidem.
- Puerorum in turba quidam ludentem Atticus
- Aesopum nucibus cum vidisset, restitit
- Et quasi delirum risit. Quod sensit simul
- Derisor potius quam deridendus senex,