Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Eunuchus litigabat cum quodam improbo,
  2. Qui super obscena dicta et petulans iurgium
  3. Damnum insectatus est amissi corporis.
  4. En ait hoc unum est, cur laborem validius,
  5. Integritatis testes quia desunt mihi.
  6. Sed quid fortunae, stulte, delictum arguis?
  7. Id demum est homini turpe, quod meruit pati.
  1. In sterquilino pullus gallinaceus
  2. Dum quaerit escam, margaritam repperit.
  3. Iaces indigno quanta res inquit loco!
  4. Hoc si quis pretii cupidus vidisset tui,
  5. Olim redisses ad splendorem pristinum.
  6. Ego quod te inveni, potior cui multo est cibus,
  7. Nec tibi prodesse nec mihi quicquam potest.
  8. Hoc illis narro, qui me non intellegunt.
  1. Apes in alta fecerant quercu favos:
  2. Hos fuci inertes esse dicebant suos.
  3. Lis ad forum deducta est, vespa iudice.
  4. Quae genus utrumque nosset cum pulcherrime,
  5. Legem duabus hanc proposuit partibus: