Fabulae
Phaedrus
Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- Irae furentis impetum non sustinens
- Ad lectum vadit, temptat in tenebris caput.
- Ut sentit tonsum, gladio pectus transigit,
- Nihil respiciens, dum dolorem vindicet.
- Lucerna allata, simul aspexit filium
- Sanctamque uxorem dormientem cubiculo,
- Sopita primo quae nil somno senserat;
- Repraesentavit in se poenam facinoris
- Et ferro incubuit, quod credulitas strinxerat.
- Accusatores postularunt mulierem
- Romamque pertraxerunt ad centumviros.
- Maligna insontem deprimit suspicio,
- Quod bona possideat. Stant patroni fortiter
- Causam tuentes innocentis feminae.
- A Divo Augusto tunc petierunt iudices,
- Ut adiuvaret iuris iurandi fidem,
- Quod ipsos error implicuisset criminis.