Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Quicumque fuerit ergo narrandi iocus,
  2. Dum capiat aurem et servet propositum suum,
  3. Re commendatur, non auctoris nomine.
  4. Equidem omni cura morem servabo senis;
  5. Sed si libuerit aliquid interponere,
  6. Dictorum sensus ut delectet varietas,
  7. Bonas in partes, lector, accipias velim,
  8. Ita si rependet illi brevitas gratiam.
  9. Cuius verbosa ne sit commendatio,
  10. Attende, cur negare cupidis debeas,
  11. Modestis etiam offerre quod non petierint.
  1. Super iuvencum stabat deiectum leo.
  2. Praedator intervenit partem postulans.
  3. Darem inquit nisi soleres per te sumere:
  4. Et improbum reiecit. Forte innoxius
  5. Viator est deductus in eundem locum
  6. Feroque viso rettulit retro pedem.
  7. Cui placidus ille: Non est quod timeas ait;
  8. Et, quae debetur pars tuae modestiae,
  9. Audacter tolle. Tunc diviso tergore