Fabulae
Phaedrus
Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- Fatale exitium corde durato feram,
- Donec fortunam criminis pudeat sui.
- Phaedri libellos legere si desideras,
- Vaces oportet, Eutyche, a negotiis,
- Ut liber animus sentiat vim carminis.
- Verum inquis tanti non est ingenium tuum,
- Momentum ut horae pereat officiis meis.
- Non ergo causa est manibus id tangi tuis,
- Quod occupatis auribus non convenit.
- Fortasse dices: Aliquae venient feriae,
- Quae me soluto pectore ad studium vocent.
- Legesne, quaeso, potius viles nenias,