Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. At ille supplex: Vos modo inquit parcite;
  2. Occasione rursus erumpam data.
  3. Spatium diei noctis excipiunt vices.
  4. Frondem bubulcus affert, nil ideo videt.
  5. Eunt subinde et redeunt omnes rustici,
  6. Nemo animadvertit: transit etiam vilicus,
  7. Nec ille quicquam sentit. Tum gaudens ferus
  8. Bubus quietis agere coepit gratias,
  9. Hospitium adverso quod praestiterint tempore.
  10. Respondit unus: Salvum te cupimus quidem;
  11. Sed ille, qui oculos centum habet, si venerit,
  12. Magno in periclo vita vertetur tua.
  13. Haec inter ipse dominus a cena redit
  14. Et quia corruptos viderat nuper boves,
  15. Accedit ad praesepe: Cur frondis parum est,
  16. Stramenta desunt? Tollere haec aranea
  17. Quantum est laboris? Dum scrutatur singula,
  18. Cervi quoque alta conspicatur cornua;
  19. Quem convocata iubet occidi familia
  20. Praedamque tollit. Haec significat fabula