Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Inde evagata noctu suspenso pede,
  2. Ubi esca se replevit et prolem suam,
  3. Pavorem simulans prospicit toto die.
  4. Ruinam metuens aquila ramis desidet;
  5. Aper rapinam vitans non prodit foras.
  6. Quid multa? Inedia sunt consumpti cum suis
  7. Felisque catulis largam praebuerunt dapem.
  8. Quantum homo bilinguis saepe concinnet mali,
  9. Documentum habere stulta credulitas potest.
  1. Est ardalionum quaedam Romae natio,
  2. Trepide concursans, occupata in otio,
  3. Gratis anhelans, multa agendo nihil agens,
  4. Sibi molesta et aliis odiosissima.
  5. Hanc emendare, si tamen possum, volo
  6. Vera fabella: pretium est operae attendere.
  7. Caesar Tiberius cum petens Neapolim
  8. In Misenensem villam venisset suam,