Fabulae
Phaedrus
Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- Duplex libelli dos est: quod risum movet
- Et quod prudenti vitam consilio monet.
- Calumniari si quis autem voluerit,
- Quod arbores loquantur, non tantum ferae,
- Fictis iocari nos meminerit fabulis.
- Ad rivum eundem lupus et agnus venerant
- Siti compulsi; superior stabat lupus
- Longeque inferior agnus. Tunc fauce improba
- Latro incitatus iurgii causam intulit.
- Cur, inquit, turbulentam fecisti mihi
- Aquam bibenti? Laniger contra timens:
- Qui possum, quaeso, facere, quod quereris, lupe?
- A te decurrit ad meos haustus liquor.
- Repulsus ille veritatis viribus:
- Ante hos sex menses male, ait, dixisti mihi.
- Respondit agnus: Equidem natus non eram.
- Pater hercle tuus, ille inquit, male dixit mihi.
- Atque ita correptum lacerat iniusta nece.
- Haec propter illos scripta est homines fabula,
- Qui fictis causis innocentes opprimunt.