Fabulae
Phaedrus
Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- A corcodilis ne rapiantur, traditum est.
- Igitur cum currens bibere coepisset canis,
- Sic corcodilus: Quamlibet lambe otio;
- Noli vereri. At ille: Facerem mehercule,
- Nisi esse scirem carnis te cupidum meae.
- Nulli nocendum: si quis vero laeserit,
- Multandum simili iure fabella admonet.
- Vulpes ad cenam dicitur ciconiam
- Prior invitasse et illi in patina liquidam
- Posuisse sorbitionem, quam nullo modo
- Gustare esuriens potuerit ciconia.
- Quae vulpem cum revocasset, intrito cibo
- Plenam lagonam posuit: huic rostrum inserens
- Satiatur ipsa et torquet convivam fame.
- Quae cum lagonae collum frustra lamberet,