Fabulae
Phaedrus
Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- Mustela ab homine prensa cum instantem necem
- Effugere vellet: Parce, quaeso inquit mihi,
- Quae tibi molestis muribus purgo domum.
- Respondit ille: Faceres si causa mea,
- Gratum esset et dedissem veniam supplici.
- Nunc quia laboras ut fruaris reliquiis,
- Quas sunt rosuri, simul et ipsos devores,
- Noli imputare vanum beneficium mihi.
- Atque ita locutus improbam leto dedit.
- Hoc in se dictum debent illi agnoscere,
- Quorum privata servit utilitas sibi,
- Et meritum inane iactant imprudentibus.