Fabulae
Phaedrus
Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- Hoc mersum limo cum iaceret diutius,
- Forte una tacite profert e stagno caput
- Et explorato rege cunctas evocat.
- Illae timore posito certatim adnatant
- Lignumque supera turba petulans insilit.
- Quod cum inquinassent omni contumelia,
- Alium rogantes regem misere ad Iovem,
- Inutilis quoniam esset qui fuerat datus.
- Tum misit illis hydrum, qui dente aspero
- Corripere coepit singulas. Frustra necem
- Fugitant inertes, vocem praecludit metus.
- Furtim igitur dant Mercurio mandata ad Iovem,
- Afflictis ut succurrat. Tunc contra deus:
- Quia noluistis vestrum ferre inquit bonum,
- Malum perferte. — Vos quoque, o cives, ait,
- Hoc sustinete, maius ne veniat malum.