Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Athenae cum florerent aequis legibus,
  2. Procax libertas civitatem miscuit
  3. Frenumque solvit pristinum licentia.
  4. Hic conspiratis factionum partibus
  5. Arcem tyrannus occupat Pisistratus.
  6. Cum tristem servitutem flerent Attici,
  7. (Non quia crudelis ille, sed quoniam gravis
  8. Omnino insuetis), onus et coepissent queri,
  9. Aesopus talem tum fabellam rettulit.
  10. Ranae vagantes liberis paludibus
  11. Clamore magno regem petiere a Iove,
  12. Qui dissolutos mores vi compesceret.
  13. Pater deorum risit atque illis dedit
  14. Parvum tigillum, missum quod subito vadi
  15. Motu sonoque terruit pavidum genus.