Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Ut fetum in eius tugurio deponeret,
  2. Facile impetravit: dein reposcenti locum
  3. Preces admovit, tempus exorans breve,
  4. Dum firmiores posset catulos ducere.
  5. Hoc quoque consumpto flagitari validius
  6. Cubile coepit. Si mihi et turbae meae
  7. Par inquit esse potueris, cedam loco.
  1. Stultum consilium non modo effectu caret,
  2. Sed ad perniciem quoque mortalis devocat.
  3. Corium depressum in fluvio viderunt canes.
  4. Id ut comesse extractum possent facilius,
  5. Aquam coepere ebibere: sed rupti prius
  6. Periere quam quod petierant contingerent.
  1. Quicumque amisit dignitatem pristinam,
  2. Ignavis etiam iocus est in casu gravi.
  3. Defectus annis et desertus viribus
  4. Leo cum iaceret spiritum extremum trahens,
  5. Aper fulmineis venit ad eum dentibus