Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Canis parturiens cum rogasset alteram,
  2. Ut fetum in eius tugurio deponeret,
  3. Facile impetravit: dein reposcenti locum
  4. Preces admovit, tempus exorans breve,
  5. Dum firmiores posset catulos ducere.
  6. Hoc quoque consumpto flagitari validius
  7. Cubile coepit. Si mihi et turbae meae
  8. Par inquit esse potueris, cedam loco.
  1. Stultum consilium non modo effectu caret,