Satyricon

Petronius Arbiter

Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.

“Quod autem inquit putamussecundum litteras [*](H) difficillimum esse artificium? Ego puto medicum et nummularium: medicus, qui scit quid homunciones intra praecordia sua habeant et quando febris veniat, etiam si illos odi pessime, quod mihi iubent saepe anatinam parari; nummularius, qui per argentum aes videt. Nam mutae bestiae laboriosissimae boves et oves: boves, quorum beneficio panem manducamus; oves, quod lana illae nos gloriosos faciunt. Et facinus indignum, aliquis ovillam est et tunicam habet. Apes enim ego divinas bestias puto, quae mel vomunt, etiam si dicuntur illud a Iove afferre;
ideo autem pungunt, [*](HL) quia ubicunque dulce est, ibi et acidum invenies.”
Iam etiam philosophos de negotio deiciebat, cum [*](H) pittacia in scypho circumferri coeperunt, puerque super hoc positus officium apophoreta recitavit. “Argentum sceleratum”: allata est perna, super quam acetabula erant posita. “Cervical”: offla collaris allata est. “Serisapia et contumelia”: xerophagi ex sapa[*](xerophagi ex sapa Friedlaender: aecrophagie saele.) datae sunt et contus cum malo. “Porri et persica”: flagellum et cultrum accepit; “passeres et muscarium”: uvam passam et mel Atticum. “Cenatoria et forensia”: offlam et tabulas accepit. “Canale et pedale”: lepus et solea est allata. “Muraena et littera”: murem cum rana alligata fascemque betae accepit.[*](accepit added by Buecheler.) Diu risimus: sexcenta huiusmodi fuerunt, quae iam exciderunt memoriae meae.