Satyricon

Petronius Arbiter

Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.

Et plane interpellavit saltationis libidinem actuarius, qui tanquam urbis acta recitavit: “VII. kalendas sextiles: in praedio Cumano, quod est Trimalchionis, nati sunt pueri xxx, puellae XL; sublata in horreum ex area tritici millia modium quingenta; boves domiti quingenti. Eodem die: Mithridates servus in crucem actus est, quia Gai nostri genio male dixerat. Eodem die: in arcam relatum est, quod collocari non potuit, sestertium centies. Eodem die: incendium factum est in hortis Pompeianis, ortum ex aedibus Nastae vilici.” “Quid?” inquit Trimalchio “quando mihi Pompeiani horti emptisunt?” “Anno priore” inquit actuarius “et ideo in rationem nondum venerunt.” Excanduit Trimalchio et “Quicunque” inquit “mihi fundi empti fuerint, nisi intra sextum mensem sciero,
in rationes meas inferri vetuo.” Iam etiam edicta aedilium recitabantur et saltuariorum testamenta, quibus Trimalchio cum elogio exheredabatur; iam nomina vilicorum et repudiata a cilcitore Iiberta in balneatoris contubernio deprehensa et atriensis Baias relegatus; iam reus factus dispensator et iudicium inter cubicularios actum. Petauristarii autem tandem venerunt. Baro insulsissimus cum scalis constitit puerumque iussit per gradus et in summa parte odaria saltare, circulos deinde ardentes transilire[*](transilire Heinsius: transire.) et dentibus amphoram sustinere. Mirabatur haec solus Trimalchio dicebatque ingratum artificium esse. Ceterum duo esse in rebus humanis, quae libentissime spectaret, petauristarios et cornicines;[*](cornicines Heinsius: cornices.) reliqua animalia[*](animalia bracketed by Buecheler.) acroamata tricas meras esse. “Nam et comoedos” inquit “emeram, sed malui illos Atellaniam[*](Atellaniam Buecheler: atellam.) facere, et choraulen meum iussi Latine cantare.”