Satyricon

Petronius Arbiter

Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.

mallem mihi quam aurum; nunc autem vilia sunt. Fuit tamen faber qui fecit phialam vitream, quae non frangebatur. Admissus ergo Caesarem est cum suo munere, deinde fecit reporrigere Caesarem[*](Caesarem Scheffer: Caesari.) et illam in pavimentum proiecit. Caesar non pote valdius quam expavit. At ille sustulit phialam
de terra; collisa erat tanquam vasum aeneum; deinde martiolum de sinu protulit et phialam otio belle correxit. Hoc facto putabat se solium[*](solium Heinsius: coleum.) Iovis tenere, utique postquam Caesar[*](Caesar added by Buecheler.) illi dixit: 'Numquid alius scit hanc condituram vitreorum?' vide modo. Postquam negavit, iussit illum Caesar decollari: quia enim, si scitum esset, aurum pro luto haberemus. In argento plane studiosus sum.