Satyricon

Petronius Arbiter

Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.

Haec Phileros dixit, illa Ganymedes: “narratis quod nec ad caelum nec ad terram pertinet, cum interim nemo curat, quid annona mordet. Non me
hercules hodie buccam panis invenire potui. Et quomodo siccitas perseverat. Iam annum esuritio fuit. Aediles male eveniat, qui cum pistoribus colludunt 'Serva me, servabo te.' Itaque populus minutus laborat; nam isti maiores maxillae semper Saturnalia agunt. O si haberemus illos leones, quos ego hic inveni, cum primum ex Asia veni. Illud erat vivere. Simila si siligine inferior esset,[*](Simila si siligine inferior esset Buecheler: similia sicilia interiores et.) laruas sic istos percolopabant, ut illis Iupiter iratus esset. Sed memini Safinium: tunc habitabat ad arcum veterem, me puero, piper, non homo. Is quacunque ibat, terram adurebat. Sed rectus, sed certus, amicus amico, cum quo audacter posses intenebris micare. In curia autem quomoda singulos vel pilabat tractabat, nec schemas loquebatur sed derectum.[*](derectum Reiske: dilectum.) Cum ageret porro in foro, sic illius vox crescebat tanquam tuba. Nec sudavit unquam nec expuit, puto eum[*](eum Tilebomenus: enim.) nescio quid Asiadis habuisse. Et quam benignus resalutare, nomina omnium reddere, tanquam unus de nobis. Itaque illo tempore annona pro luto erat, Asse panem quem emisses, non potuisses cum altera devorare. Nunc oculum bublum vidi maiorem. Heu heu, quotidie peius. Haec colonia retroversus crescit tanquam coda vituli. Sed quare nos[*](nos Tilebomenus: non.) habemus aedilem trium cauniarum, qui sibi mavult assem quam vitam nostram? Itaque domi gaudet, plus in die nummorum accipit, quam alter patrimonium
habet. Iam scio, unde acceperit denarios mille aureos. Sed si nos coleos haberemus, non tantum sibi placeret. Nunc populus est domi leones, foras vulpes. Quod ad me attinet, iam pannos meos comedi, et si perseverat haec annona, casulas meas vendam. Quid enim futurum est, si nec dii nec homines huius coloniae miserentur? Ita meos fruniscar, ut ego puto omnia illa a diibus[*](a diibus Buecheler: aedilibus.) fieri.
Nemo enim caelum caelum putat, [*](HL) nemo ieiunium servat, nemo Iovem pili facit, sed omnes opertis oculis bona sua computant.
Antea [*](H) stolatae ibant nudis pedibus in clivum, passis capillis, mentibus puris, et Iovem aquam exorabant. Itaque statim urceatim plovebat: aut tune aut nunquam: et omnes redibant udi[*](redibant Jacobs: ridebant udi Triller: ut dii.) tanquam mures. Itaque dii pedes lanatos habent, quia nos religiosi non sumus. Agri iacent”—