Satyricon
Petronius Arbiter
Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.
Non potui amplius quicquam gustare, sed conversus ad eum, ut quam plurima exciperem, longe accersere fabulas coepi sciscitarique, quae esset mulier illa, quae huc atque illuc discurreret. “Uxor” inquit “Trimalchionis, Fortunata appellatur, quae nummos modio metitur. Et modo, modo quid fuit? Ignoscet milli genius tuus, noluisses de manu illius panem accipere. Nunc, nec quid nec quare, in caelum abiit et Trimalchionis topanta[*](Topanta is colloquial for the Greek +ta\ pa/nta“ all. ”) est. Ad summam, mero meridie si dixerit illi tenebras esse, credet. Ipse nescit quid [*](H) habeat, adeo saplutus[*](Saplutus is the Greek za/ploutos “ very rich. ”) est; sed haec lupatria providet omnia et ubi non putes. Est sicca, sobria, bonorum consiliorum tantum auri vides, est tamen malae linguae, pica pulvinaris. Quem amat, amat; quem non amat, non amat. Ipse Trimalchio fundos habet, qua milvi volant, nummorum nummos. Argentum in ostiarii illius cella plus iacet, quam quisquam in fortunis habet. Familia vero babae babae,[*](Babae babae is an exclamation ofsurprise. So babaecalisin the next sentence is a person always agape with wonder, a lout.) non mehercules puto decumam partem esse quae dominum suum noverit. Ad summam, quemvis ex istis babaecalis in rutae folium coniciet.