Satyricon
Petronius Arbiter
Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.
Iam Trimalchio eadem omnia lusu intermisso poposcerat feceratque potestatem clara voce, si quis nostrum iterum vellet mulsum sumere, cum subito signum symphonia datur et gustatoria pariter a choro cantante rapiuntur. Ceterum inter tumultum cum forte paropsis excidisset et puer iacentem sustulisset, animadvertit Trimalchio colaphisque obiurgari puerum ac proicere rursus paropsidem iussit. Insecutus est lecticarius[*](supellecticarius Dousa.) argentumque inter reliqua purgamenta scopis coepit everrere. Subinde intraverunt duo [*](H) Aethiopes capillati cum pusillis utribus, quales solent esse qui harenam in amphitheatro spargunt, vinumque dedere in manus; aquam enim nemo porrexit. Laudatus propter elegantias dominus “Aequum” [*](HL) inquit “Mars amat. Itaque iussi[*](iussi Burmann: iussit MSS.) suam cuique mensam assignari. Obiter et putidissimi[*](putidissimi Heinsius: pudissimi or pdissimi.) servi minorem nobis aestum frequentia sua facient.” Statim allatae sunt amphorae vitreae diligenter gypsatae, quarum in cervicibus pittacia erant affixa cum hoc titulo: “Falernum Opimianum annorum centum.” Dum titulos perlegimus, complosit Trimalchio manus et “Eheu” inquit “ergo diutius vivit vinum quam homuncio. Quare tengomenas[*](tengomenas Buecheler: tangomenas.) faciamus. [*](H) vita vinum est. Verum Opimianum praesto. Heri [*](HL) non tam bonum posui, et multo honestiores cenabant.” Potantibus ergo nobis et accuratissime lautitias mirantibus larvam argenteam attulit servus sic aptatam, ut articuli eius vertebraeque luxatae in omnem partem flecterentur. Hanc cum super mensam semel iterumque abiecisset, et catenatio mobilis aliquot figuras exprimeret, Trimalchio adiecit:“ Eheu nos miseros, quam totus homuncio nil est. Sic erimus cuncti, postquam nos auferet Orcus. Ergo vivamus, dum licet esse bene. ”