Satyricon

Petronius Arbiter

Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.

Profluebant per frontem sudantis acaciae rivi, et inter rugas malarum tantum erat cretae, ut putares detectum parietem nimbo laborare. Non tenui ego diutius lacrimas, sed ad ultimam perductus tristitiam “Quaeso” inquam “domina, certe
embasicoetan iusseras dari.” Complosit illa tenerius manus et “O” inquit “hominem acutum atque urbanitatis vernaculae[*](vernaculae Scioppius: vernulae.) fontem. Quid? tu non intellexeras cinaedum embasicoetan vocari?” Deinde ut contubernali meo melius succederet, “Per fidem” inquam “vestram, Ascyltos in hoc triclinio solus ferias agit?” “Ita” inquit Quartilla “et Ascylto embasicoetas detur.” Ab hac voce equum cinaedus mutavit transituque ad comitem meum facto clunibus eum basiisque distrivit.
Stabat inter haec Giton et risu dissolvebat [*](LO) ilia sua. Itaque conspicata eum Quartilla, cuius esset puer, diligentissima sciscitatione quaesivit. Cum ego fratrem meum esse dixissem, “Quare ergo” inquit “me non basiavit?” Vocatumque ad se in osculum applicuit. Mox manum etiam demisit in sinum et pertrectato vasculo tam rudi “Haec” inquit “belle cras in promulside libidinis nostrae militabit; hodie enim post asellum diaria non sumo.”