Satyricon
Petronius Arbiter
Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.
Sed ut primum beneficio Gitonis praeparata nos implevimus [*](LO) cena, ostium non satis audaci stripitu exsonuit impulsum. Cum et ipsi ergo pallidi rogaremus, quis esset,“Aperi” inquit “iam scies.” Dumque loquimur, sera sua sponte delapsa cecidit reclusaeque subito fores admiserunt intrantem. Mulier autem erat operto capite, illa scilicet quae paulo ante cum rustico steterat, et “Me derisisse” inquit “vos putabatis? ego sum ancilla Quartillae, cuius vos sacrum ante cryptam turbastis. Ecce ipsa venit ad stabulum petitque ut vobiscum loqui liceat. Nolite perturbari. Nec accusat errorem vestrum nec punit, immo potius miratur, quis deus iuvenes tam urbanos in suam regionem detulerit.”