Satyricon

Petronius Arbiter

Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.

  • Haec ubi dicta dedit, dextrae coniungere dextram
  • conatus rupto tellurem solvit hiatu.
  • Tune Fortuna levi defudit pectore voces:
  • 'O genitor, cui Cocyti penetralia parent,
  • si modo vera mihi fas est impune profari,
  • vota tibi cedent; nec enim minor ira rebellat
  • pectore in hoc leviorque exurit flamma medullas,
  • Omnia, quae tribui Romanis arcibus, odi
  • muneribusque meis irascor. Destruet istas
  • idem, qui posuit, moles deus. Et mihi cordi
  • quippe cremare viros et sanguine pascere luxum.
  • Cerno equidem gemina iam stratos morte Philippos
  • Thessaliaeque rogos et funera gentis Hiberae.
  • Iam fragor armorum trepidantes personat aures.
  • EtLibyae cerno tua, Nile, gementia claustra
  • Actiacosque sinus et Apollinis arma timentes.
  • Pande, age, terrarum sitientia regna tuarum
  • atque animas accerse novas. Vix navita Porthmeus
  • sufficiet simulacra virum traducere cumba;
  • classe opus est. Tuque ingenti satiare ruina,
  • pallida Tisiphone, concisaque vulnera mande:
  • ad Stygios manes laceratus ducitur orbis.'
  • ” “
  • Vixdum finierat, cum fulgure rupta corusco
  • intremuit nubes elisosque abscidit ignes.
  • Subsedit pater umbrarum, gremioque reducto
  • telluris pavitans fraternos palluit ictus.
  • Continuo clades hominum venturaque damna
  • auspiciis patuere deum. Namque ore cruento
  • deformis Titan[*](Titan Delbenius: titubans.) vultum caligine texit:
  • civiles acies iam tum spectare[*](spectare Crusius: spirare (spitare Bernensis.)) putares.
  • Parte alia plenos exstinxit Cynthia vultus
  • et lucem sceleri subduxit. Rupta tonabant
  • verticibus lapsis montis iuga, nec vaga passim
  • flumina per notas ibant morientia ripas.
  • Armorum strepitu caelum furit et tuba Martem
  • sideribus tremefacta ciet, iamque Aetna voratur
  • ignibus insolitis et in aethera fulmina mittit.
  • Ecce inter tumulos atque ossa carentia bustis
  • umbrarum facies diro stridore minantur.
  • Fax stellis comitata novis incendia ducit,
  • sanguineoque recens descendit Iuppiter imbre.
  • Haec ostenta brevi solvit deus. Exuit omnes
  • quippe moras Caesar, vindictaeque actus amore
  • Gallica proiecit, civilia sustulit arma.
  • Alpibus aeriis, ubi Graio numine[*](numine Reiske: nomine.) pulsae
  • descendunt rupes et se patiuntur adiri,
  • ” “
  • est locus Herculeis aris sacer: hunc nive dura
  • claudit hiemps canoque ad sidera vertice tollit.
  • caelum illinc cecidisse putes: non solis adulti[*](adulti cod. Messaniensis: adusti other MSS.)
  • mansuescit radiis, non verni temporis aura,
  • sedglacie concreta rigent hiemisque pruinis:
  • totum ferre potest umeris minitantibus orbem.
  • Haec ubi calcavit Caesar iuga milite laeto
  • optavitque[*](optavit margin ofL: oravit.) locum, summo de vertice montis
  • Hesperiae campos late prospexit et ambas
  • intentans cum voce manus ad sidera dixit:
  • 'Iuppiter omnipotens, et te,[*](te Buecheler: tu L: eu O.) Saturnia tellus,
  • armis laeta meis olimque onerata triumphis,
  • testor, ad has acies invitum accersere Martem,
  • invitas me ferre manus. Sed vulnere cogor, [*](LO)
  • pulsus ab urbe mea, dum Rhenum sanguine tinguo,
  • dum Gallos iterum Capitolia nostra petentes
  • Alpibus excludo, vincendo certior exsul.
  • Sanguine Germano sexagintaque triumphis
  • esse nocens coepi. Quanquam quos gloria terret,
  • aut qui sunt qui bella vident? Mercedibus emptae
  • ac viles operae, quorum est mea Roma noverca.
  • At[*](at Heinsius: ut.) reor, haud impune, nec hanc sine vindice dextram
  • vinciet ignavus. Victores ite furentes,
  • ite mei comites, et causam dicite ferro.
  • Namque omnes unum crimen vocat, omnibus una
  • impendet clades. Reddenda est gratia vobis,
  • non solus vici. Quare, quia poena tropaeis
  • imminet et sordes meruit victoria nostra,
  • iudice Fortuna cadat alea. Sumite bellum
  • et temptate manus. Certe mea causa peracta est:
  • inter tot fortes armatus nescio vinci.'
  • Haec ubi personuit, de caelo Delphicus ales
  • omina laeta dedit pepulitque meatibus auras.
  • Nec non horrendi nemoris de parte sinistra
  • insolitae voces flamma sonuere sequenti.
  • Ipse nitor Phoebi vulgato laetior orbe
  • crevit et aurato praecinxit fulgure vultus.
  • ” “
  • Fortior ominibus movit Mavortia signa
  • Caesar et insolitos gressu prior occupat ausus.
  • Prima quidem glacies et cana vincta pruina
  • non pugnavit humus mitique horrore quievit.
  • Sed postquam turmae nimbos fregere ligatos
  • et pavidus quadrupes undarum vincula rupit,
  • incaluere nives. Mox flumina montibus altis
  • undabant modo nata, sed haec quoque—iussa putares—
  • stabant,et vincta fluctus stupuere ruina,[*](ruina Reiske: pruina.)
  • et paulo ante lues iam concidenda iacebat.
  • Tum vero male fida prius vestigia lusit
  • decepitque pedes; pariter turmaeque virique
  • armaque congesta strue deplorata iacebant.
  • Ecce etiam rigido concussae flamine nubes
  • exonerabantur, nec rupti turbine venti
  • derant aut tumida confractum grandine caelum.
  • Ipsae iam nubes ruptae super arma cadebant,
  • [*](LO)
  • et concreta gelu ponti velut unda ruebat.
  • Victa erat ingenti tellus nive victaque caeli
  • sidera, victa suis haerentia flumina ripis;
  • nondum Caesar erat, sed magnam nixus in hastam
  • horrida securis frangebat gressibus arva,
  • qualis Caucasea decurrens arduus arce
  • Amphitryoniades, aut torvo Iuppiter ore,
  • cum se verticibus magni demisit Olympi
  • et periturorum disiecit[*](disiecit Gulielmus: deiecit.) tela Gigantum.
  • Dum Caesar tumidas iratus deprimit arces,
  • interea volucer motis conterrita pinnis
  • Fama volat summique petit iuga celsa Palati
  • atque hoc Romano tonitru ferit omnia signa:
  • iam classes fluitare mari totasque per Alpes
  • fervere Germano perfusas sanguine turmas.
  • Arma, cruor, caedes, incendia totaque bella
  • ante oculos volitant. Ergo pulsata tumultu
  • pectora perque duas scinduntur territa causas.
  • Huic fuga per terras, illi magis unda probatur
  • et patria pontus iam tutior. Est magis arma
  • qui temptare velit fatisque iubentibus uti.
  • Quantum quisque timet, tantum fugit. Ocior ipse
  • hos inter motus populus, miserabile visu,
  • quo mens icta iubet, deserta ducitur urbe.
  • Gaudet Roma fuga, debellatique Quirites
  • rumoris sonitu maerentia tecta relinquunt.
  • Ille manu pavida natos tenet, ille penates
  • occultat gremio deploratumque relinquit
  • limen et absentem votis interficit hostem.
  • Sunt qui coniugibus maerentia pectora iungant,
  • grandaevosque patres onerisque ignara iuventus
  • id pro quo metuit, tantum trahit. Omnia secum
  • hic vehit imprudens praedamque in proelia ducit:
  • ” “
  • ac velut ex alto cum magnus inhorruit auster
  • et pulsas evertit aquas, non arma ministris,
  • non regimen prodest, ligat alter pondera pinus,
  • alter tuta sinus tranquillaque litora quaerit:
  • hic dat vela fugae Fortunaeque omnia credit.
  • Quid tam parva queror? Gemino cum consule Magnus,
  • ille tremor Ponti saevique repertor Hydaspis
  • et piratarum scopulus, modo quem ter ovantem
  • luppiter horruerat, quem fracto gurgite Pontus
  • et veneratus erat submissa Bosporos unda,
  • pro pudor, imperii deserto nomine fugit,
  • ut Fortuna levis Magni quoque terga videret.
  • ” “
  • Ergo tanta lues divum quoque numina vicit,[*](vicit Hermann: vidit.)
  • consensitque fugae caeli timor. Ecce per orbem
  • mitis turba deum terras exosa furentes
  • deserit atque hominum damnatum avertitur agmen.
  • Pax prima ante alias niveos pulsata lacertos
  • abscondit galea victum caput atque relicto
  • orbe fugax Ditis petit inplacabile regnum.
  • Huic comes it submissa Fides et crine soluto
  • Iustitia ac maerens lacera Concordia palla.
  • At contra, sedes Erebi qua rupta dehiscit,
  • emergit late Ditis chorus, horrida Erinys
  • et Bellona minax facibusque armata Megaera
  • Letumque Insidiaeque et lurida Mortis imago.
  • Quas inter Furor, abruptis ceu liber habenis,
  • sanguineum late tollit caput oraque mille
  • vulneribus confossa cruenta casside velat;
  • haeret detritus laevae Mavortius umbo
  • innumerabilibus telis gravis, atque flagranti
  • stipite dextra minax terris incendia portat.
  • Sentit terra deos mutataque sidera pondus
  • quaesivere suum; namque omnis regia caeli
  • in partes diducta ruit. Primumque Dione
  • Caesaris acta sui ducit, comes additur illi
  • Pallas et ingentem quatiens Mavortius hastam.
  • Magnum[*](Magnum cod. Messaniensis: Magnaque other MSS.) cum Phoebo soror et Cyllenia proles
  • excipit ac totis similis Tirynthius actis.
  • Intremuere tubae ac scisso Discordia crine
  • extulit ad superos Stygium caput. Huius in ore
  • concretus sanguis, contusaque lumina flebant,
  • stabant aerati[*](aerati L: irati O.) scabra rubigine dentes,
  • tabo lingua fluens, obsessa draconibus ora,
  • atque inter torto laceratam pectore vestem
  • sanguineam tremula quatiebat lampada dextra.
  • ” “ ” “ [*](LO)
  • Haec ut Cocyti tenebras et Tartara liquit,
  • alta petit gradiens iuga nobilis Appennini,
  • unde omnes terras atque omnia litora posset
  • aspicere ac toto fluitantes orbe catervas,
  • atque has erumpit furibundo pectore voces:
  • Sumite nunc gentes accensis mentibus arma,
  • sumite et in medias immittite lampadasurbes.
  • Vincetur, quicunque latet; non femina cesset,
  • non puer aut aevo iam desolata senectus;
  • ipsa tremat tellus lacerataque tecta rebellent.
  • Tu legem, Marcelle, tene. Tu concute plebem,
  • Curio. Tu fortem ne supprime, Lentule, Martem.
  • Quid porro tu, dive, tuis cunctaris in armis,
  • non frangis portas, non muris oppida solvis
  • thesaurosque rapis? Nescis tu, Magne, tueri
  • Romanas arces? Epidamni moenia quaere
  • Thessalicosque sinus humano sanguine tingue.'
  • Factum est in terris, quicquid Discordia iussit.
  • ” “ ” Cum haec Eumolpos ingenti volubilitate verborum effudisset, tandem Crotona intravimus. Ubi quidem parvo deversorio refecti, postero die amplioris fortunae domum quaerentes incidimus in turbam heredipetarum sciscitantium, quod genus hominum aut unde veniremus. Ex praescripto ergo consilii communis exaggerata
    verborum volubilitate, unde aut qui essemus, haud dubie credentibus indicavimus.
    Qui statim opes suas [*](L) summo cum certamine in Eumolpum congesserunt. Certatim omnes heredipetae muneribus gratiam Eumolpi sollicitant ---
    dum haec magno tempore Crotone aguntur --- et Eumolpus felicitate plenus prioris fortunae esset oblitus statim adeo, ut suis iactaret, neminem gratiae suae ibi posse resistere impuneque suos, si quid deliquissent in ea urbe, beneficio amicorum laturos. Ceterum ego, etsi quotidie magis magisque superfluentibus bonis saginatum corpus impleveram putabamque a custodia mei removisse vultum Fortunam, tamen saepius tam consuetudinem meam cogitabam quam causam, et “quid” aiebam “si callidus captator exploratorem in Africam miserit mendaciumque deprehenderit nostrum? Quid, si etiam mercennarius Eumolpi praesenti felicitate lassus indicium ad amicos detulerit totamque fallaciam invidiosa proditione detexerit? Nempe rursus fugiendum erit et tandem expugnata paupertas nova mendicitate revocanda. Dii deaeque, quam male est extra legem viventibus: quicquid meruerunt, semper exspectant.---
    Quia nosti venerem tuam, superbiam captas vendisque amplexus, non commodas. Quo enim spectant flexae pectine comae, quo facies medicamine attrita et oculorum quoque mollis petulantia, quo incessus arte[*](arte Dousa: tute.) compositus et ne vestigia quidem pedum extra mensuram aberrantia, nisi quod formam prostituis, ut
    vendas? Vides me: nec auguria novi nec mathematicorum caelum curare soleo, ex vultibus tamen hominum mores colligo, et cum spatiantem vidi, quid cogitet[*](cogitet Burmann: cogites.) scio. Sive ergo nobis vendis quod peto, mercator paratus est, sive quod humanius est, commodas, effice ut beneficium debeamus. Nam quod servum te et humilem fateris, accendis desiderium aestuantis. Quaedam enim feminae sordibus calent, nec libidinem concitant, nisi aut servos viderint aut statores altius cinctos. Harena alias accendit aut perfusus pulvere mulio aut histrio scaenae ostentatione traductus. Ex hac nota domina est mea: usque ab orchestra quattuordecim transilit et in extrema plebe quaerit quod diligat.” Itaque oratione blandissima plenus “rogo” inquam “numquid illa, quae me amat, tu es?” Multum risit ancilla post; tam frigidum schema et “nolo” inquit “tibi tam valde placeas. Ego adhuc servo nunquam succubui, nec hoc dii sinant, ut amplexus meos in crucem mittam. Viderint matronae, quae flagellorum vestigia osculantur; ego etiam si ancilla sum, nunquam tamen nisi in equestribus sedeo.” Mirari equidem tam discordem libidinem coepi atque inter monstra numerare, quod ancilla haberet matronae superbiam et matrona ancillae humilitatem.
    Procedentibus deinde longius iocis rogavi ancillam, [*](LO) ut in platanona perduceret dominam. Placuit puellae consilium. Itaque collegit altius tunicam flexitque se
    in eum daphnona, qui ambulationi haerebat. Nec diu morata dominam producit e latebris laterique meo applicat, mulierem omnibus simulacris emendatiorem. Nulla vox est quae formam eius possit comprehendere, nam quicquid dixero, minus erit. Crines ingenio suo flexi per totos se umeros effuderant, frons minima et quae radices capillorum retro flexerat, supercilia usque ad malarum scripturam currentia et rursus confinio luminum paene permixta, oculi clariores stellis extra lunam fulgentibus, nares paululum inflexae et osculum quale Praxiteles habere Dianam credidit. Iam mentum, iam cervix, iam manus, iam pedum candor intra auri gracile vinculum positus: Parium marmor exstinxerat. Itaque tunc primum Dorida vetus amator contempsi ---
  • Quid factum est, quod tu proiectis, Iuppiter, armis
  • inter caelicolas fabula muta taces?
  • Nunc erat a torva submittere cornua fronte,
  • nunc pluma canos dissimulare tuos.
  • Haec vera est Danae. Tempta modo tangere corpus,
  • iam tua flammifero membra calore fluent ---
  • Delectata illa risit tam blandum, ut videretur mihi plenum os extra nubem luna proferre. Mox digitis gubernantibus vocem “Si non fastidis” inquit “femi
    nam ornatam et hoc primum anno virum expertam, concilio tibi, o iuvenis, sororem. Habes tu quidem et fratrem, neque enim me piguit inquirere, sed quid prohibet et sororem adoptare? Eodem gradu venio. Tu tantum dignare et meum osculum, cum libuerit, agnoscere.” “Immo” inquam ego “per formam tuam te rogo, ne fastidias hominem peregrinum inter cultores admittere. Invenies religiosum, si te adorari permiseris. Ac ne me iudices ad hoc templum Amoris gratis accedere, dono tibi fratrem meum.” “Quid? tu”[*](quid tu Pithoeus: quidni.) inquit illa “donas mihi eum, sine quo non potes vivere, ex cuius osculo pendes, quem sic tu amas, quemadmodum ego te volo?” Haec ipsa cum diceret, tanta gratia conciliabat vocem loquentis, tam dulcis sonus pertemptatum mulcebat aëra, ut putares inter auras canere Sirenum concordiam. Itaque miranti et toto mihi caelo clarius nescio quid relucente libuit deae nomen quaerere. “Ita” inquit “non dixit tibi ancilla mea me Circen vocari? Non sum quidem Solis progenies, nec mea mater, dum placet, labentis mundi cursum detinuit. Habebo tamen quod caelo imputem, si nos fata coniunxerint. Immo iam nescio quid tacitis cogitationibus deus agit. Nec sine causa Polyaenon Circe amat: semper inter haec nomina magna fax surgit. Sume ergo amplexum, si placet. Neque est
    quod curiosum aliquem extimescas: longe ab hoc loco frater est.” Dixit haec Circe, implicitumque me brachiis mollioribus pluma deduxit in terram vario gramine indutam. “
  • Idaeo quales fudit de vertice flores
  • terra parens, cum se concesso[*](concesso Sambucus: confesso.) iunxit amori
  • Iuppiter et toto concepit pectore flammas:
  • emicuere rosae violaeque et molle cyperon,
  • albaque de viridi riserunt lilia prato:
  • talis humus Venerem molles clamavit in herbas,
  • candidiorque dies secreto favit amori.
  • ” In hoc gramine pariter compositi mille osculis lusimus, quaerentes voluptatem robustam ---
    “Quid est?” inquit “numquid te osculum meum [*](L) offendit? Numquid spiritus ieiunio marcens?[*](marcenls Buecheler: macer.) Numquid alarum negligens sudor? Aut[*](Aut Buecheler: puto.) si haec non sunt, numquid Gitona times?” Perfusus ego rubore manifesto etiam si quid habueram virium, perdidi, totoque corpore velut luxato[*](luxato Jungermann: laxato.) quaeso “inquam regina, noli suggillare miserias. Veneficio contactus sum” --- “Dic, Chrysis, sed verum: numquid indecens sum? Numquid incompta? Numquid ab aliquo naturali vitio formam meam excaeco? Noli decipere dominam tuam. Nescio quid peccavimus.” Rapuit deinde tacenti speculum, et postquam omnes vultus temptavit, quos solet inter amantes risus fingere, excussit vexatam solo vestem raptimque aedem Veneris intravit. Ego contra damnatus et quasi quodam visu in horrorem perductus interrogare animum meum coepi, an vera voluptate fraudatus essem.
  • Nocte soporifera veluti cum somnia ludunt
  • [*](LO)
  • errantes oculos effossaque protulit aurum
  • in lucem tellus: versat manus improba furtum
  • thesaurosque rapit, sudor quoque perluit ora
  • et mentem timor altus habet, ne forte gravatum
  • excutiat gremium secreti conscius auri:
  • mox ubi fugerunt elusam gaudia mentem
  • veraque forma redit, animus, quod perdidit, optat
  • atque in praeterita se totus imagine versat ---
  • “Itaque hoc nomine tibi gratias ago, quod me [*](L) Socratica fide diligis. Non tam intactus Alcibiades in praeceptoris sui lecto iacuit” ---
    “Crede mihi, frater, non intellego me virum esse, non sentio. Funerata est illa pars corporis, qua quondam Achilles eram --- Veritus puer, ne in secreto deprehensus daret sermonibus locum, proripuit se et in partem aedium interiorem fugit ---
    cubiculum autem meum Chrysis intravit codicillosque [*](LO) mihi dominae suae reddidit, in quibus haec erant scripta: Circe Polyaeno salutem. Si libidinosa essem, quererer decepta; nunc etiam languori tuo gratias ago. In umbra voluptatis diutius lusi. Quid tamen agas, quaero, et an tuis pedibus perveneris domum; negant enim medici sine nervis homines ambulare posse. Narrabo tibi, adulescens, paralysin cave. Nunquam ego aegrum tam magno periculo vidi; medius fidius iam peristi. Quod si idem frigus genua manusque temptaverit tuas, licet ad tubicines mittas.
    Quid ergo est? Etiam si gravem iniuriam accepi, homini tamen misero non invideo medicinam. Si vis sanus esse, Gitonem roga. Recipies, inquam, nervos tuos, si triduo sine fratre dormieris. Nam quod ad me attinet, non timeo, ne quis inveniatur cui minus placeam. Nec speculum mihi nec fama mentitur. Vale, si potes.” Ut intellexit Chrysis perlegisse me totum convicium,“Solent” inquit “haec fieri, et praecipue in hac civitate, in qua mulieres etiam lunam deducunt . . itaque huius quoque rei cura agetur. Rescribe modo blandius dominae animumque eius candida humanitate restitue. Verum enim fatendum est: ex qua hora iniuriam accepit, apud se non est.”
    Libenter quidem parui ancillae verbaque codicillis talia imposui: “Polyaenos Circae salutem. Fateor me, domina, saepe peccasse; nam et homo sum et adhuc iuvenis. Nunquam tamen ante hunc diem usque ad mortem deliqui. Habes confitentem reum: quicquid iusseris, merui. Proditionem feci, hominem occidi, templum violavi: in haec facinora quaere supplicium. Sive occidere placet, ferro meo venio, sive verberibus contenta es, curro nudus ad dominam. Illud unum memento, non me sed instrumenta peccasse. Paratus miles arma non habui. Quis hoc turbaverit, nescio. Forsitan animus antecessit corporis moram, forsitan dum omnia concupisco, voluptatem tempore consumpsi. Non invenio, quod feci. Paralysin tamen cavere iubes: tanquam ea[*](ea Buecheler: iam.) maior fieri
    possit, quae abstulit mihi, per quod etiam te habere potui. Summa tamen excusationis meae haec est: placebo tibi, si me culpam emendare permiseris” ---
    Dimissa cum eiusmodi pollicitatione Chryside curavi [*](L) diligentius noxiosissimum corpus, balneoque praeterito modica unctione usus, mox cibis validioribus pastus, id est bulbis cochlearumque sine iure cervicibus, hausi parcius merum. Hinc ante somnum levissima ambulatione compositus sine Gitone cubiculum intravi. Tanta erat placandi cura, ut timerem, ne latus meum frater convelleret.
    Postero die, cum sine offensa corporis animique consurrexissem, in eundem platanona descendi, etiam si locum inauspicatum timebam, coepique inter arbores ducem itineris exspectare Chrysidem. Nec diu spatiatus consederam, ubi hesterno die fueram, cum illa intus venit[*](intus venit Buecheler: intervenit.) comitem aniculam trahens. Atque ut me consalutavit, “Quid est” inquit “fastose, ecquid bonam mentem habere coepisti?” Illa de sinu licium protulit varii coloris filis intortum cervicemque vinxit meam. Mox turbatum sputo pulverem medio sustulit digito frontemque repugnantis signavit. . . Hoc peracto carmine ter me iussit exspuere terque lapillos conicere in sinum, quos ipsa praecantatos purpura involverat, admotisque manibus temptare coepit inguinum vires. Dicto citius nervi paruerunt imperio manusque aniculae ingenti motu repleverunt. At illa
    gaudio exsultans “Vides” inquit “Chrysis mea, vides, quod aliis leporem excitavi?” ---
  • Nobilis aestivas platanus diffuderat umbras
  • [*](LO)
  • et bacis redimita Daphne tremulaeque cupressus
  • et circum tonsae trepidanti vertice pinus.
  • Has inter ludebat aquis errantibus amnis
  • spumeus et querulo vexabat rore lapillos.
  • Dignus amore locus: testis silvestris aedon
  • atque urbana Procne, quae circum gramina fusae
  • ac molles violas cantu sua furta[*](furta Buecheler: sura or rura.) colebant ---
  • ” Premebat illa resoluta marmoreis cervicibus aureum torum myrtoque florenti quietum . . . verberabat. Itaque ut me vidit, paululum erubuit, hesternae scilicet iniuriae memor; deinde ut remotis omnibus secundum invitantem consedi, ramum super oculos meos posuit, et quasi pariete interiecto audacior facta “Quid est” inquit “paralytice?” ecquid hodie totus venisti? “Rogas” inquam ego “potius quam temptas?” Totoque corpore in amplexum eius immissus non praecantatis usque ad satietatem osculis fruor ---
    Ipsa corporis pulchritudine me ad se vocante trahebat [*](L) ad venerem. Iam pluribus osculis collisa labra crepitabant, iam implicitae manus omne genus amoris invenerant, iam alligata mutuo ambitu corpora animarum quoque mixturam fecerant --- Manifestis matronacontumeliis verberata tandem ad ultionem decurrit vocatque cubicularios et me iubet catomidiari.[*](catomidiari Salmasius: catarogare.) Nec contenta mulier tam gravi iniuria
    mea convocat omnes quasillarias familiaeque sordidissimam partem ac me conspui iubet. Oppono ego manus oculis meis, nullisque effusis precibus, quia sciebam quid meruissem, verberibus sputisque[*](Buecheler would insert obrutus.) --- extra ianuam eiectus sum. Eicitur et Proselenos, Chrysis vapulat, totaque familia tristis inter se mussat quaeritque, quis dominae hilaritatem confuderit --- Itaque pensatis vicibus animosior verberum notas arte contexi, ne aut Eumolpus contumelia mea hilarior fieret aut tristior Giton.
    Quod solum igitur salvo [*](LO) pudore poteram, contingere languorem simulavi, conditusque lectulo totum ignem furoris in eam converti, quae mihi omnium malorum causa fuerat: “
  • ter corripui terribilem manu bipennem,
  • ter languidior coliculi repente thyrso
  • ferrum timui, quod trepido male dabat usum.
  • Nec iam poteram, quod modo conficere libebat;
  • namque illa metu frigidior rigente bruma
  • confugerat in viscera mille operta rugis.
  • Ita non potui supplicio caput aperire,
  • sed furciferae mortifero timore lusus
  • ad verba, magis quae poterant nocere, fugi.
  • ” Erectus igitur in cubitum hac fere oratione contumacem vexavi: “Quid dicis” inquam “omnium hominum deorumque pudor? Nam ne nominare quidem te inter res serias fas est. Hoc de te merui, ut me in caelo positum ad inferos traheres?
    Ut traduceres [*](L) annos primo florentes vigore senectaeque ultimae mihi lassitudinem imponeres? Rogo te, mihi apodixin defunctoriam redde.” Haec ut iratus effudi,
  • illa solo fixos oculos aversa tenebat, [*](LO)
  • nec magis incepto vultum sermone movetur
  • quam lentae salices lassove papavera collo.
  • ” Nec minus ego tam foeda obiurgatione finita paenitentiam agere sermonis mei coepi secretoque rubore perfundi, quod oblitus verecundiae meae cum ea parte corporis verba contulerim, quam ne ad cognitionem quidem admittere severioris notae homines solerent. Mox perfricata diutius fronte “Quid autem ego” inquam “mali feci, si dolorem meum naturali convicio exoneravi? Aut quid est quod in corpore humano ventri male dicere solemus aut gulae capitique etiam, cum saepius dolet? Quid? Non et Vlixes cum corde litigat suo,
    et quidam tragici oculos suos tanquam [*](L) audientes castigant? Podagrici pedibus suis male dicunt, chiragrici manibus, lippi oculis, et qui offenderunt saepe digitos, quicquid doloris habent, in pedes deferunt: “
  • Quid me constricta spectatis fronte Catones
  • damnatisque novae simplicitatis opus?
  • Sermonis puri non tristis gratia ridet,
  • quodque facit populus, candida lingua refert.
  • Nam quis concubitus, Veneris quis gaudia nescit?
  • Quis vetat[*](vetat Dousa: petat.) in tepido membra calere toro?
  • Ipse pater veri doctos Epicurus amare[*](doctos— — amare Dousa: doctus — — in arte.)
  • iussit, et hoc vitam dixit habere te/los ---
  • ””
    “Nihil est hominum inepta persuasione falsius nec [*](L) ficta severitate ineptius”. .
    Hac declamatione finita Gitona voco et “Narra [*](LO) mihi” inquam “frater, sed tua fide,: ea nocte, qua te mihi Ascyltos subduxit, usque in iniuriam vigilavit,
    an contentus fuit vidua pudicaque nocte?” Tetigit puer oculos suos conceptissimisque iuravit verbis sibi ab Ascylto nullam vim factam --- Positoque in limine genu sic deprecatus sum numina versu: “
  • Nympharum Bacchique comes, quem pulchra Dione
  • divitibus silvis numen dedit, inclita paret
  • cui Lesbos viridisque Thasos, quem Lydus adorat
  • semper ovans[*](septifluus most MSS.: semperflavius cod. Bernensis: vestifluus Turnebus: semper ovans Buecheler.) templumque suis[*](suis Jungermann: tuis.) imponit Hypaepis:
  • hue ades etBacchi tutor Dryadumque voluptas,
  • et timidas admitte preces. Non sanguine tristi
  • perfusus venio, non templis impius hostis
  • admovi dextram, sed inops et rebus egenis
  • attritus facinus non toto corpore feci.
  • Quisquis peccat inops, minor est reus. Hac prece quaeso,
  • exonera mentem culpaeque ignosce minori,
  • et quandoque mihi fortunae arriserit hora,
  • non sine honore tuum patiar decus. Ibit ad aras,
  • sancte tuas hircus, pecoris pater, ibit ad aras
  • corniger et querulae fetus[*](fetus Sambucus: festus.) suis, hostia lactens.
  • Spumabit pateris hornus liquor, et ter ovantem
  • circa delubrum gressum feret ebria pubes ---
  • ” Dum haec ago curaque sollerti deposito meo caveo, intravit delubrum anus laceratis crinibus nigraque veste deformis, extraque vestibulum me iniecta manu duxit ---
    “Quae striges comederunt nervos tuos, aut quod [*](L) purgamentum nocte calcasti in trivio aut cadaver? Ne
    a puero quidem te vindicasti, sed mollis, debilis, lassus tanquam caballus in clivo, et operam et sudorem perdidisti. Nec contentus ipse peccare, mihi deos iratos excitasti”[*](excitasti Wouwer: extricasti.) ---
    Ac me iterum in cellam sacerdotis nihil recusantem [*](LO) perduxit impulitque super lectum et harundinem ab ostio rapuit iterumque nihil respondentem mulcavit. Ac nisi primo ictu harundo quassata impetum verberantis minuisset, forsitan etiam brachia mea caputque fregisset. Ingemui ego utique propter mascarpionem, lacrimisque ubertim manantibus obscuratum dextra caput super pulvinum inclinavi. Nec minus illa fletu confusa altera parte lectuli sedit aetatisque longae moram tremulis vocibus coepit accusare, donec intervenit sacerdos. “Quid vos” inquit “in cellam meam tanquam ante recens bustum venistis?
    Utique die feriarum, quo [*](O) etiam lugentes rident.”
    “O” inquit “Oenothea, hunc adulescentem quem [*](LO) vides: malo astro natus est; nam neque puero neque puellae bona sua vendere potest.
    Nunquam tu hominem [*](L) tam infelicem vidisti: lorum in aqua, non inguina habet.
    Ad summam, qualem putas esse, qui de Circes [*](LO) toro sine voluptate surrexit?”
    His auditis Oenothea [*](L) inter utrumque consedit motoque diutius capite “Istum” inquit “morbum sola sum quae emendare scio. Et ne me putetis perplexe agere, rogo ut adulescentulus mecum nocte dormiat ---
  • nisi illud tam rigidum reddidero quam cornu:
  • Quicquid in orbe vides, paret mihi. Florida tellus,
  • cum volo, siccatis arescit languida sucis,
  • cum volo, fundit opes, scopulique atque horrida saxa
  • Niliacas iaculantur aquas. Milli pontus inertes
  • submittit fluctus, zephyríque tacentia ponunt
  • ante meos sua flabra pedes. Mihi flumina parent
  • Hyrcanaeque tigres et iussi stare dracones.
  • Quid leviora loquor? Lunae descendit imago
  • carminibus deducta meis, trepidusque furentes
  • flectere Phoebus equos revoluto cogitur orbe.
  • Tantum dicta valent. Taurorum flamma quiescit
  • virgineis exstincta sacris, Phoebeia Circe
  • carminibus magicis socios mutavit Vlixis,
  • Proteus esse solet quicquid libet. His ego callens
  • artibus Idaeos frutices in gurgite sistam
  • et rursus fluvios in summo vertice ponam.
  • ””
    Inhorrui ego tam fabulosa pollicitatione conterritus, anumque inspicere diligentius coepi --- “Ergo” exclamat Oenothea “imperio parete” --- detersisque curiose manibus inclinavit se in lectulum ac me semel iterumque basiavit ---
    Oenothea mensam veterem posuit in medio altari, [*](L) quam vivis implevit carbonibus, et camellam etiam vetustate ruptam pice temperata refecit. Tum clavum, qui detrahentem secutus cum camella lignea fuerat, fumoso parieti reddidit.
    Mox incincta quadrato pallio [*](LO) cucumam ingentem foco apposuit, simulque pannum de carnario detulit furca, in quo faba erat ad usum reposita
    et sincipitis vetustissima particula mille [*](L)
    plagis dolata.
    Ut solvit ergo licio pannum, partem [*](LO) leguminis super mensam effudit iussitque me diligenter purgare. Servio ego imperio granaque sordidissimis putaminibus vestita curiosa manu segrego. At illa inertiam meam accusans improba tollit, dentibusque folliculos pariter spoliat atque in terram veluti muscarum imagines despuit --- Mirabar equidem paupertatis ingenium singularumque rerum quasdam artes:“
  • Non Indum fulgebat ebur, quod inhaeserat auro,
  • nec iam calcato radiabat marmore terra
  • muneribus delusa suis, sed crate saligna
  • impositum Cereris vacuae nemus et nova terrae
  • pocula, quae facili vilis rota finxerat actu.[*](actu margin of L: astu or hastu.)
  • Hinc molli stillae lacus et de caudice lento
  • vimineae lances maculataque testa Lyaeo.
  • At paries circa palea satiatus inani
  • fortuitoque luto clavos[*](clavos Sambucus: clavus.) numerabat agrestes,
  • et viridi iunco gracilis pendebat harundo.
  • Praeterea quae fumoso suspensa tigillo
  • conservabat opes humilis casa, mitia sorba
  • inter odoratas pendebant texta coronas
  • et thymbrae veteres et passis uva racemis:
  • qualis in Actaea quondam fuit hospita terra,
  • digna sacris Hecales, quam Musa loquentibus annis
  • Battiadae vatis mirandam tradidit aevo ---
  • Dum illa carnis etiam paululum delibat --- et dum coaequale natalium suorum sinciput in carnarium furca reponit, fracta est putris sella, quae
    staturae altitudinem adiecerat, anumque pondere suo deiectam super foculum mittit. Frangitur ergo cervix cucumulae ignemque modo convalescentem restinguit.
    Vexat cubitum ipsa stipite ardenti [*](L) faciemque totam excitato cinere perfundit. Consurrexi [*](LO) equidem turbatus anumque non sine risu erexi --- L
    Statimque, ne res aliqua sacrificium moraretur, ad reficiendum ignem in viciniam cucurrit ---
  • Itaque ad casae ostiolum processi ---
  • [*](O)
    cum ecce tres anseres sacri
    qui, ut puto medio[*](LOL) die solebant ab anu diaria exigere,
    impetum in [*](LO) me faciunt foedoque ac veluti rabioso stridore circumsistunt trepidantem. Atque alius tunicam meam lacerat, alius vincula calceamentorum resolvit ac trahit; unus etiam, dux ac magister saevitiae, non dubitavit crus meum serrato vexare morsu. Oblitus itaque nugarum pedem mensulae extorsi coepique pugnacissimum animal armata elidere manu. Nec satiatus defunctorio ictu, morte me anseris vindicavi:“
  • Tales Herculea Stymphalidas arte coactas
  • ad caelum fugisse reor, pennaeque fluentis
  • Harpyias, cum Phineo maduere veneno
  • fallaces epulae. Tremuit perterritus aether
  • planctibus insolitis, confusaque regia caeli ---
  • Iam reliqui revolutam passimque per totum effusam [*](L) pavimentum collegerant fabam, orbatique, ut existimo, duce redierant in templum, cum ego praeda simul atque hac vindicta gaudens post lectum occisum anserem mitto vulnusque cruris haud altum aceto
    diluo. Deinde convicium verens abeundi formavi consilium, collectoque cultu meo ire extra casam coepi. Necdum superaveram[*](superaveram Turnebus: liberaveram orlibaveram.) cellulae limen, cum animadverto Oenotheam cum testo ignis pleno venientem. Reduxi igitur gradum proiectaque veste, tanquam exspectarem morantem, in aditu steti. Collocavit illa ignem cassis harundinibus collectum, ingestisque super pluribus lignis excusare coepit moram, quod amica se non dimisisset nisi tribus potionibus e lege siccatis. “Quid” porro “tu” inquit “me absente fecisti, aut ubi est faba?” Ego, qui putaveram me rem laude etiam dignam fecisse, ordine illi totum proelium exposui, et ne diutius tristis esset, iacturae pensionem anserem obtuli. Quem
    anus ut vidit, tam magnum aeque clamorem [*](LO) sustulit, ut putares iterum anseres limen intrasse.
    Confusus itaque et novitate facinoris attonitus quaerebam, quid excanduisset, aut quare anseris potius quam mei misereretur. At illa complosis manibus “Scelerate” inquit “etiam loqueris? Nescis quam magnum flagitium admiseris: occidisti Priapi delicias, anserem omnibus matronis acceptissimum. Itaque ne te putes nihil egisse, si magistratus hoc scierint, ibis in crucem. Polluisti sanguine domicilium meum ante hunc diem inviolatum, fecistique ut me, quisquis voluerit inimicus, sacerdotio pellat.” ---
    “Rogo” inquam “noli clamare: ego tibi pro ansere [*](L) struthocamelum reddam” ---
    Dum haec me stupente in lectulo sedet anserisque fatum complorat, interim Proselenos cum impensa sacrificii venit, visoque ansere occiso sciscitata causam tristitiae et ipsa flere vehementius coepit meique misereri, tanquam patrem meum, non publicum anserem, occidissem. Itaque taedio fatigatus “rogo” inquam “expiare manus pretio liceat[*](liceat Dousa: licet.) --- si vos provocassem, etiam si homicidium fecissem. Ecce duos aureos pono, unde possitis et deos et anseres emere.” Quos ut vidit Oenothea, “ignosce” inquit “adulescens, sollicita sum tua causa. Amoris est hoc argumentum, non malignitatis. Itaque dabimus operam, ne quis sciat. Tu modo deos roga, ut illi facto tuo ignoscant.” “
  • Quisquis habet nummos, secura navigat[*](navigat Vincentius: naviget.) aura
  • [*](LO)
  • fortunamque suo temperat arbitrio.
  • Uxorem ducat Danaen ipsumque licebit
  • Acrisium iubeat credere quod Danaen.
  • Carmina componat, declamet, concrepet omnes
  • et peragat causas sitque Catone prior.
  • Iurisconsultus “parret, non parret” habeto
  • atque esto quicquid Servius et Labeo.
  • Multa loquor: quod vis, nummis praesentibus opta,
  • et veniet. Clausum possidet area Iovem ---
  • ” Infra manus meas camellam vini posuit, et cum [*](L) digitos pariter extensos porris apioque lustrasset, abellanas nuces cum precatione mersit in vinum. Et sive in summum redierant, sive subsederant, ex hoc
    coniecturam ducebat.[*](hoc Goldast: hac coniecturam ducebat Dousa: coniectura dicebat.) Nec me fallebat inanes scilicet ac sine medulla ventosas nuces in summo umore consistere, graves autem et plenas integro fructu ad ima deferri. Recluso pectore extraxit fartissimum[*](fartissimum Heinsius: fortissimum.) iecur et inde mihi futura praedixit. Immo, ne quod vestigium sceleris superesset, totum anserem laceratum verubus confixit epulasque etiam lautas paulo ante, ut ipsa dicebat, perituro paravit ---
  • Volabant inter haec potiones meracae ---
  • Profert Oenothea scorteum fascinum, quod ut oleo et minuto pipere atque urticae trito circumdedit semine, paulatim coepit inserere ano meo --- Hoc crudelissima anus spargit subinde umore femina mea --- Nasturcii sucum cum habrotono miscet perfusisque inguinibus meis viridis urticae fascem comprehendit omniaque infra umbilicum coepit lenta manu caedere --- Aniculae quamvis solutae mero ac libidine essent, eandem viam tentant et per aliquot vicos secutae fugientem “Prende furem” clamant. Evasi tamen omnibus digitis inter praecipitem decursum cruentatis --- “Chrysis, quae priorem fortunam tuam oderat, hanc vel cum periculo capitis persequi destinat” --- “Quid huic formae aut Ariadne habuit aut Leda simile? Quid contra hanc Helene, quid Venus posset? Ipse Paris, dearum litigantium[*](litigantium Dousa: libidinantium.) iudex, si hanc in compa
    ratione vidisset tam petulantibus oculis, et Helenen huic donasset et deas. Saltem si permitteretur osculum capere, si illud caeleste ac divinum pectus amplecti forsitan rediret hoc corpus ad vires et resipiscerent partes veneficio, credo, sopitae. Nec me contumeliae lassant: quod verberatus sum, nescio; quod eiectus sum, lusum puto. Modo redire in gratiam liceat” ---
    Torum frequenti tractatione vexavi, amoris mei quasi quandam imaginem. “
  • Non solum me numen et implacabile fatum
  • persequitur. Prius Inachia Tirynthius ora
  • exagitatus onus caeli tulit, ante profanam
  • Laomedon gemini satiavit numinis iram,
  • Iunonem Peliassensit, tulit inscius arma
  • Telephus et regnum Neptuni pavit Vlixes.
  • Me quoque per terras, per cani Nereos aequor
  • Hellespontiaci sequitur gravis ira Priapi ---
  • ” Quaerere a Gitone meo coepi, num aliquis me quaesisset. “Nemo” inquit “hodie. Sed hesterno die mulier quaedam haud inculta ianuam intravit, cumque diu mecum esset locuta et me accersito sermone lassasset, ultimo coepit dicere, te noxam meruisse daturumque serviles poenas, si laesus in querella perseverasset” ---
    Nondum querellam finieram, cum Chrysis intervenit amplexuque effusissimo me invasit et “Teneo te” inquit “qualem speraveram: tu desiderium meum, tu voluptas mea, nunquam finies hunc ignem, nisi sanguine exstinxeris” --- Unus ex noviciis servulis subito accurrit et mihi dominum iratissimum esse affirmavit, quod biduo iam officio defuissem. Recte ergo me facturum, si excusationem aliquam idoneam praeparassem. Vix enim posse fieri, ut rabies irascentis sine verbere consideret ---
    Matrona inter primas honesta, Philomela nomine, quae multas saepe hereditates officio aetatis extorserat, tum anus et floris exstincti, filium filiamque ingerebat orbis senibus, et per hanc successionem artem suam perseverabat extendere. Ea ergo ad Eumolpum venit et commendare liberos suos eius prudentiae bonitatique --- credere se et vota sua. Illum esse solum in toto orbe terrarum, qui praeceptis etiam salubribus instruere iuvenes quotidie posset. Ad summam, relinquere se pueros in domo Eumolpi, ut ilium loquentem audirent --- quae sola posset hereditas iuvenibus dari. Nec aliter fecit ac dixerat, filiamque speciosissimam cum fratre ephebo in cubiculo reliquit simulavitque se in templum ire ad vota nuncupanda. Eumolpus, qui tam frugi erat ut illi etiam ego puer viderer, non distulit puellam invitare ad pigiciaca[*](pugesiaca margin of L.) sacra. Sed et podagricum se esse lumborumque solutorum omnibus dixerat, et si non servasset integram simulationem, periclitabatur totam paene tragoediam evertere. Itaque ut constaret mendacio fides, puellam quidem exoravit, ut sederet super commendatam bonitatem, Coraci autem imperavit, ut lectum, in quo ipse iacebat, subiret positisque
    in pavimento manibus dominum lumbis suis commoveret. Ille lente[*](lente Scioppius: lento.) parebat imperio puellaeque artificium pari motu remunerabat. Cum ergo res ad effectum spectaret, clara Eumolpus voce exhortabatur Coraca, ut spissaret officium. Sic inter mercennarium amicamque positus senex veluti oscillatione ludebat. Hoc semel iterumque ingenti risu, etiam suo, Eumolpus fecerat. Itaque ego quoque, ne desidia consuetudinem perderem, dum frater sororis suae automata per clostellum miratur, accessi temptaturus, an pateretur iniuriam. Nec se reiciebat a blanditiis doctissimus puer, sed me numen inimicum ibi quoque invenit --- “Dii maiores sunt, qui me restituerunt in integrum Mercurius enim, qui animas ducere et reducere solet, suis beneficiis reddidit mihi, quod manus irata praeciderat, ut scias me gratiosiorem esse quam Protesilaum aut quemquam alium antiquorum.” Haec locutus sustuli tunicam Eumolpoque me totum approbavi. At ille primo exhorruit, deinde ut plurimum crederet, utraque manu deorum beneficia tractat --- “Socrates, deorum hominumque --- , gloriari solebat, quod nunquam neque in tabernam conspexerat nec ullius turbae frequentioris concilio oculos suos crediderat. Adeo nihil est commodius quam semper cum sapientia loqui.” “Omnia” inquam “ista vera sunt; nec ulli enim celerius homines incidere debent in malam fortunam, quam qui alienum concupiscunt. Unde plani autem, unde levatores viverent, nisi aut locellos aut sonantes aere sacellos pro hamis in turbam mitterent? Sicut muta animalia cibo inescantur, sic homines non caperentur nisi spei aliquid morderent”. .