Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. i puer et strigiles Crispini ad balnea defer!
  2. si increpuit, cessas nugator? servitium acre
  3. te nihil inpellit, nec quicquam extrinsecus intrat
  4. quod nervos agitet; sed si intus et in iecore aegro
  5. nascuntur domini, qui tu inpunitior exis
  6. atque hic, quem ad strigiles scutica et metus egit erilis?
  7. Mane piger stertis. surge, inquit Avaritia, heia
  8. surge. negas, instat: surge, inquit, non queo. surge.
  9. et quid agam?rogas? en saperdas advehe Ponto,
  10. castoreum, stuppas, hebenum, tus, lubrica Coa;
  11. tolle recens primus piper ex [*]() sitiente camelo;