Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. heus bone, tu palles.nihil est.videas tamen istuc,
  2. quidquid id est: surgit tacite tibi lutea pellis.
  3. at tu deterius palles. ne sis mihi tutor.
  4. iam pridem hunc sepeli: tu restas.perge, tacebo.
  5. turgidus hic epulis atque albo ventre lavatur,
  6. gutture sulpureas lente exhalante mefites.
  7. sed tremor inter vina subit calidumque trientem [*]()
  8. excutit e manibus, dentes crepuere refecti,
  9. uncta cadunt laxis tunc pulmentaria labris.
  10. hinc tuba, candelae, tandemque beatulus alto
  11. [*](rogavit P: rogabit P2: rogabis aL.)[*](trientalf.)
    p.354
  12. conpositus lecto crassisque lutatus amomis
  13. in portam rigidas calces extendit, at illum
  14. hesterni capite induto subiere Quirites.
  15. Tange, miser, venas et pone in pectore dextram,