Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. iussit et humana qua parte Iocatus es in re;
  2. disce, nec invideas quod multa fidelia putet
  3. in locuplete penu defensis pinguibus Vmbris,
  4. et piper et pernae, Marsi monumenta cluentis, [*]()
  5. maenaque quod prima nondum defecerit orca.
  6. Hic aliquis de gente hircosa centurionum
  7. dicat: quod sapio, satis est mihi. non ego curo
  8. esse quod Arcesilas aerumnosique Solones
  9. [*](derigis A2: dirigis P2: dirigas P.)[*](eluentis P1: clientis P2L.)
    p.352
  10. obstipo capite et figentes lumine terram,
  11. murmura cum secum et rabiosa silentia rodunt
  12. atque exporrecto trutinantur verba labello,
  13. aegroti veteris meditantes somnia, gigni
  14. de nihilo nihilum, in nihilum nil posse reverti,
  15. hoc est quod palles? cur quis non prandeat hoc est?
  16. his populus ridet, multumque torosa iuventus
  17. ingeminat tremulos naso crispante cachinnos.
  18. Inspice, nescio quid trepidat mihi pectus et aegris
  19. faucibus exsuperat gravis halitus, inspice sodes
  20. qui dicit medico, iussus requiescere, postquam
  21. tertia conpositas vidit nox currere venas,